monumenta.ch > Victricius > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 10, 7
Clariora sunt lumina rationum. Cernimus parvas reliquias, nonnihil sanguinis. Sed has minutias clariores esse, quam sol est, veritas intuetur, Domino in Evangelio dicente: Sancti mei fulgebunt sicut sol, in regno Patris; et tunc sol amplius quam nunc, clariusque lucebit.